monumenta.ch > Victricius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 11, 1
Huc accedit quod non minus in partibus, quam in soliditate curatio est. An aliter in Oriente, Constantinopoli, Antiochiae, Thessalonicae, Naiso , Romae, in Italia miseris porrigunt medicinam? An aliter laborantia corpora defeaeantur? Curat Ephesi Ioannes Evangelista, praeterea et in locis plurimis; quem Christi a pectore nec ante consecrationem accepimus recessisse, et apud nos ipsa eius est medicina. Curat Bononiae Proculus, Agricola, et hic quoque horum cernimus maiestatem.